monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 359

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 359
Aliena sunt, quae ratione aliqua mutuamur vel propter necessitatem vel propter decorem: propter necessitatem ut dicimus vites gemmare, laetas segetes. hic enim, quoniam proprium deficit, alieno usi sumus; neque enim aut vites aliud quam gemmare, aut segetes aliud quam laetas possumus dicere; propter decorem autem dicimus fluctuare segetes. possumus enim [aliud] moveri dicere, sed quoniam ornatum non est, alieno utimur.